Found 997 Results for: Filius Isaac
Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. (Epistula ad Galatas 4, 7)
Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. (Epistula ad Galatas 4, 28)
Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. (Epistula ad Galatas 4, 30)
Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. (Epistula ad Philippenses 2, 22)
Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 3)
Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? (Epistula ad Hebraeos 1, 5)
Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? (Epistula ad Hebraeos 2, 6)
Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)
Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Epistula ad Hebraeos 5, 5)
Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam: (Epistula ad Hebraeos 5, 8)
Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. (Epistula ad Hebraeos 11, 9)
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: (Epistula ad Hebraeos 11, 17)