Found 319 Results for: Jacob est certamine
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Ægypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester: (Prophetia Ezechielis 20, 5)
Hæc dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus: et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob: (Prophetia Ezechielis 28, 25)
et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 25)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo. (Prophetia Ezechielis 39, 25)
Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas ; confringet sibi sulcos Jacob. (Prophetia Osee 10, 11)
Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. (Prophetia Osee 12, 2)
Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit. (Prophetia Osee 12, 12)
Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum ; (Prophetia Amos 3, 13)
Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. (Prophetia Amos 6, 8)
Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? (Prophetia Amos 7, 2)
Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? (Prophetia Amos 7, 5)
Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. (Prophetia Amos 8, 7)