Found 215 Results for: Jesum Christum
Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)
Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: (Evangelium secundum Marcum 5, 6)
et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. (Evangelium secundum Marcum 5, 15)
Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. (Evangelium secundum Marcum 6, 30)
Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. (Evangelium secundum Marcum 9, 7)
Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 14)
Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. (Evangelium secundum Marcum 11, 7)
Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. (Evangelium secundum Marcum 14, 53)
Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 55)
Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his? (Evangelium secundum Marcum 14, 60)
Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. (Evangelium secundum Marcum 15, 1)