Found 233 Results for: Judicio justitiam/page/1/page/3/page/5/page/3/page/2/page/2
Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Liber Genesis 15, 6)
Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. (Liber Genesis 18, 19)
Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. (Liber Exodus 23, 2)
Pauperis quoque non misereberis in judicio. (Liber Exodus 23, 3)
tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est. (Liber Leviticus 13, 15)
Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. (Liber Leviticus 19, 35)
ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes. (Liber Deuteronomii 9, 4)
Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio, (Liber Deuteronomii 16, 18)
sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 24, 13)
Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini. (Liber Iudicum 5, 10)
Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: (Liber I Samuelis 12, 7)
Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini. (Liber I Samuelis 26, 23)