Found 88 Results for: Regina Esther rex Ahasuero Aman

  • Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, (Liber Esther 13, 3)

  • jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni præsentis: (Liber Esther 13, 6)

  • ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochæus, fecit omnia quæ ei mandaverat Esther. (Liber Esther 13, 7)

  • Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriæ cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum (Liber Esther 13, 12)

  • Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat. (Liber Esther 14, 1)

  • et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: (Liber Esther 14, 17)

  • Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem: (Liber Esther 15, 2)

  • Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. (Liber Esther 15, 10)

  • Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metuere. (Liber Esther 15, 12)

  • Et ut manifestius quod dicimus intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est: (Liber Esther 16, 10)

  • Nam Mardochæum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem: (Liber Esther 16, 13)

  • filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. (Liber Psalmorum 44, 10)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina