Found 164 Results for: Sapientia
Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. (Liber Ecclesiasticus 13, 11)
Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei: (Liber Ecclesiasticus 14, 22)
quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 15, 19)
et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia. (Liber Ecclesiasticus 19, 19)
Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia. (Liber Ecclesiasticus 19, 20)
Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)
Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? (Liber Ecclesiasticus 20, 32)
Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus. (Liber Ecclesiasticus 21, 13)
Est autem sapientia quæ abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo. (Liber Ecclesiasticus 21, 15)
Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. (Liber Ecclesiasticus 21, 21)