Found 115 Results for: Scientia libertas idoli cibo comedere conscientia
Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. (Epistula I ad Timotheum 1, 5)
habentes mysterium fidei in conscientia pura. (Epistula I ad Timotheum 3, 9)
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die (Epistula II ad Timotheum 1, 3)
Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. (Epistula ad Titum 1, 15)
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, (Epistula ad Hebraeos 10, 22)
in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, (Epistula II Petri 1, 6)