Found 1188 Results for: Sin
in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: (Epistula ad Hebraeos 9, 7)
Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. (Epistula ad Hebraeos 9, 18)
Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. (Epistula ad Hebraeos 9, 22)
neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: (Epistula ad Hebraeos 9, 25)
sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)
Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: (Epistula ad Hebraeos 10, 1)
sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. (Epistula ad Hebraeos 10, 3)
Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: (Epistula ad Hebraeos 10, 28)
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. (Epistula ad Hebraeos 11, 21)
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)
Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: (Epistula ad Hebraeos 12, 14)