Found 61 Results for: calumnia superbia

  • Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia, (Prophetia Ezechielis 7, 10)

  • Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant: (Prophetia Ezechielis 16, 49)

  • Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio. (Prophetia Ezechielis 22, 29)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Ægyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum. (Prophetia Ezechielis 30, 6)

  • Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Ægypti, et defecerit in ea superbia potentiæ ejus: ipsam nubes operiet, filiæ autem ejus in captivitatem ducentur. (Prophetia Ezechielis 30, 18)

  • Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare. (Prophetia Danielis 4, 34)

  • Et humiliabitur superbia Israël in facie ejus ; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his. (Prophetia Osee 7, 10)

  • Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum ; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? (Prophetia Abdiae 1, 3)

  • Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum. (Prophetia Sophoniae 2, 10)

  • et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)

  • Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis. (Prophetia Zachariae 11, 3)

  • furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. (Evangelium secundum Marcum 7, 22)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina