Found 171 Results for: gloriam Dei/page/7/page/14/page/2/page/3/page/3/page/6
Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me. (Liber Genesis 45, 13)
et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ? (Liber Exodus 16, 7)
Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. (Liber Exodus 28, 2)
Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem : (Liber Exodus 28, 40)
Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam. (Liber Exodus 33, 18)
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. (Liber Deuteronomii 26, 19)
Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. (Liber Iosue 7, 19)
Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. (Liber I Samuelis 6, 5)
Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi : divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. (Liber I Regum 3, 13)
narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 24)
Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium. (Liber I Paralipomenon 16, 28)
Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto. (Liber I Paralipomenon 16, 29)