Found 12 Results for: infirmum
sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)
Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. (Liber Sapientiae 13, 18)
Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. (Liber Ecclesiasticus 7, 39)
Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt. (Liber Baruch 6, 35)
Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. (Prophetia Ezechielis 34, 4)
Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio. (Prophetia Ezechielis 34, 16)
aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 39)
Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 44)
Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. (Epistula ad Romanos 14, 1)
quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. (Epistula I ad Corinthios 1, 25)
Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. (Epistula II ad Timotheum 4, 20)
et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. (Epistula Iacobi 5, 15)