Found 111 Results for: operibus
Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit. (Liber Ecclesiasticus 3, 32)
in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 29)
Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis. (Liber Ecclesiasticus 4, 34)
In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. (Liber Ecclesiasticus 7, 40)
Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. (Liber Ecclesiasticus 10, 6)
Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo. (Liber Ecclesiasticus 11, 22)
Ornavit in æternum opera illorum: nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. (Liber Ecclesiasticus 16, 27)
Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. (Liber Ecclesiasticus 23, 7)
In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi. (Liber Ecclesiasticus 31, 27)
In omnibus operibus tuis præcellens esto. (Liber Ecclesiasticus 33, 23)
Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum. (Liber Ecclesiasticus 38, 26)
Florete flores quasi lilium: et date odorem, et frondete in gratiam: et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis. (Liber Ecclesiasticus 39, 19)