Found 69 Results for: pœnitentiam iram
Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. (Liber Psalmorum 137, 7)
Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israël. (Liber I Maccabaeorum 3, 8)
Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et feræ beluæ iram gerens. (Liber II Maccabaeorum 4, 25)
Hi autem qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur. (Liber II Maccabaeorum 6, 29)
Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est. (Liber Proverbiorum 12, 16)
Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem. (Liber Proverbiorum 15, 1)
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. (Liber Proverbiorum 24, 18)
Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)
Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. (Liber Sapientiae 5, 21)
Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. (Liber Sapientiae 10, 3)
Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere. (Liber Ecclesiasticus 4, 5)
Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram. (Liber Ecclesiasticus 16, 12)