Found 54 Results for: qui clamavit in Israhel
Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et præcidite ramos ejus: excutite folia ejus, et dispergite fructus ejus: fugiant bestiæ, quæ subter eam sunt, et volucres de ramis ejus. (Prophetia Danielis 4, 11)
Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem. (Prophetia Danielis 8, 16)
Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus. (Prophetia Danielis 14, 36)
Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. (Prophetia Ionae 3, 4)
Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant. (Prophetia Ionae 3, 7)
Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 30)
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. (Evangelium secundum Lucam 8, 54)
Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. (Evangelium secundum Ioannem 11, 43)
Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 12, 44)