Found 55 Results for: sapientes
Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me. (Liber Iob 34, 2)
Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. (Liber Iob 37, 24)
Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas, (Liber Psalmorum 48, 11)
Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia. (Liber Proverbiorum 3, 35)
Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. (Liber Proverbiorum 8, 33)
Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est. (Liber Proverbiorum 10, 14)
Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. (Liber Proverbiorum 15, 12)
Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avertunt furorem. (Liber Proverbiorum 29, 8)
Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. (Liber Ecclesiastes 9, 1)
Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos. (Liber Ecclesiasticus 19, 2)
Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. (Liber Isaiae 5, 21)
Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? (Liber Isaiae 19, 11)