Found 527 Results for: sex diebus

  • Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)

  • Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ; (Evangelium secundum Ioannem 11, 6)

  • In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): (Actus Apostolorum 1, 15)

  • Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. (Actus Apostolorum 2, 17)

  • Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: (Actus Apostolorum 2, 18)

  • Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. (Actus Apostolorum 5, 37)

  • In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. (Actus Apostolorum 6, 1)

  • Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum. (Actus Apostolorum 7, 41)

  • Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, (Actus Apostolorum 7, 45)

  • Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit. (Actus Apostolorum 9, 9)

  • Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo. (Actus Apostolorum 9, 37)

  • Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. (Actus Apostolorum 10, 48)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina