Found 1196 Results for: Sin
et hoc præcipe ut inreprehensibiles sint (Epistula I ad Timotheum 5, 7)
testor coram Deo et Christo Jesu et electis angelis ut hæc custodias sine præjudicio nihil faciens in aliam partem declinando (Epistula I ad Timotheum 5, 21)
ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Timotheum 6, 14)
gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die (Epistula II ad Timotheum 1, 3)
stultas autem et sine disciplina quæstiones devita sciens quia generant lites (Epistula II ad Timotheum 2, 23)
sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate (Epistula II ad Timotheum 3, 3)
et quia ab infantia sacras litteras nosti quæ te possint instruere ad salutem per fidem quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriæ aut non subditos (Epistula ad Titum 1, 6)
oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum (Epistula ad Titum 1, 7)
testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide (Epistula ad Titum 1, 13)
senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia (Epistula ad Titum 2, 2)
juvenes similiter hortare ut sobrii sint (Epistula ad Titum 2, 6)