Found 92 Results for: fidem sanctitatem
audientes fidem vestram in Christo Jesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes (Epistula ad Colossenses 1, 4)
consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis (Epistula ad Colossenses 2, 12)
propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 5)
nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 6)
ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 7)
habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt (Epistula I ad Timotheum 1, 19)
si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior (Epistula I ad Timotheum 5, 8)
habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt (Epistula I ad Timotheum 5, 12)
tu autem o homo Dei hæc fuge sectare vero justitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem (Epistula I ad Timotheum 6, 11)
quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum (Epistula I ad Timotheum 6, 21)
qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem jam factam et subvertunt quorundam fidem (Epistula II ad Timotheum 2, 18)
juvenilia autem desideria fuge sectare vero justitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro (Epistula II ad Timotheum 2, 22)