Found 174 Results for: finis regni Iuda
universique regni ejus et fortitudinis et temporum quæ transierunt sub eo sive in Israël sive in cunctis regnis terrarum (Liber I Paralipomenon 29, 30)
cœpit autem ædificare mense secundo anno quarto regni sui (Liber II Paralipomenon 3, 2)
suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël (Liber II Paralipomenon 7, 18)
anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Ægypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino (Liber II Paralipomenon 12, 2)
verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meæ et servitutis regni terrarum (Liber II Paralipomenon 12, 8)
cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa (Liber II Paralipomenon 15, 10)
bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa (Liber II Paralipomenon 15, 19)
anno autem tricesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israël in Judam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa (Liber II Paralipomenon 16, 1)
ægrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est (Liber II Paralipomenon 16, 12)
dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui (Liber II Paralipomenon 16, 13)
tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanaël et Micheam ut docerent in civitatibus Juda (Liber II Paralipomenon 17, 7)
ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas (Liber II Paralipomenon 29, 3)