Found 417 Results for: fratres
laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis præcepta mea tenetis (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate (Epistula I ad Corinthios 11, 33)
de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres (Epistula I ad Corinthios 12, 1)
nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina (Epistula I ad Corinthios 14, 6)
fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote (Epistula I ad Corinthios 14, 20)
quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad ædificationem fiant (Epistula I ad Corinthios 14, 26)
itaque fratres æmulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere (Epistula I ad Corinthios 14, 39)
notum autem vobis facio fratres evangelium quod prædicavi vobis quod et accepistis in quo et statis (Epistula I ad Corinthios 15, 1)
cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (Epistula I ad Corinthios 15, 31)
hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanæ et Fortunati quoniam sunt primitiæ Achajæ et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos (Epistula I ad Corinthios 16, 15)