Found 37 Results for: memoria
viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum (Liber Ecclesiastes 9, 5)
melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines (Liber Sapientiae 4, 1)
et erunt post hæc decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet (Liber Sapientiae 4, 19)
quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis (Liber Sapientiae 5, 15)
cujus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis (Liber Sapientiae 10, 7)
duplex enim illos acceperat tædium et gemitus cum memoria præteritorum (Liber Sapientiae 11, 13)
in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio (Liber Sapientiae 16, 11)
memoria mea in generatione sæculorum (Liber Ecclesiasticus 24, 28)
non recedet memoria ejus et nomen ejus requiretur a generatione in generationem (Liber Ecclesiasticus 39, 13)
o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis (Liber Ecclesiasticus 41, 1)
et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis (Liber Ecclesiasticus 44, 9)
dilectus a Deo et hominibus Moses cujus memoria in benedictione est (Liber Ecclesiasticus 45, 1)