Found 40 Results for: stultus/page/1/page/2/page/4
ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti (Liber I Samuelis 25, 25)
non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas (Liber Psalmorum 48, 11)
vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget hæc (Liber Psalmorum 91, 7)
statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur (Liber Proverbiorum 7, 22)
parabolæ Salomonis filius sapiens lætificat patrem filius vero stultus mæstitia est matris suæ (Liber Proverbiorum 10, 1)
sapiens corde præcepta suscipiet stultus cæditur labiis (Liber Proverbiorum 10, 8)
qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur (Liber Proverbiorum 10, 10)
quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia (Liber Proverbiorum 10, 23)
qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti (Liber Proverbiorum 11, 29)
viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus (Liber Proverbiorum 14, 14)
sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit (Liber Proverbiorum 14, 16)
stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet (Liber Proverbiorum 15, 5)