Fundar 149 Resultados para: Ezechias salutem

  • Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. (Epistula ad Romanos 1, 16)

  • Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 1)

  • Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 10)

  • Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur. (Epistula II ad Corinthios 7, 10)

  • scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 19)

  • Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; (Epistula ad Philippenses 2, 12)

  • Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis; (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 13)

  • Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. (Epistula II ad Timotheum 2, 10)

  • et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)

  • quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, (Epistula ad Hebraeos 2, 3)

  • sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus. (Epistula ad Hebraeos 11, 7)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina