Fundar 120 Resultados para: Galaad
Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad. (Liber II Samuelis 17, 26)
Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a civibus Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe, (Liber II Samuelis 21, 12)
Et pervenerunt in Galaad et in terram Hetthaeorum in Cades et venerunt in Dan. Et a Dan converterunt se ad Sidonem (Liber II Samuelis 24, 6)
Bengaber in Ramoth Galaad habebat villas Iair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas; (Liber I Regum 4, 13)
Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorraei et Og regis Basan, ut praefectus unus, qui erat in terra. (Liber I Regum 4, 19)
Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba!”. (Liber I Regum 17, 1)
dixitque rex Israel ad servos suos: “Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae?”. (Liber I Regum 22, 3)
Et ait ad Iosaphat: “Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad?”. (Liber I Regum 22, 4)
Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere?”. Qui responderunt: “Ascende, et dabit Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 6)
Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: “Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 12)
Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare?”. Cui ille respondit: “Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 15)
Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)