Fundar 151 Resultados para: Misericordia
Aut deficiet in finem misericordia sua, cessabit verbum a generatione in generationem? (Liber Psalmorum 77, 9)
Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt. (Liber Psalmorum 85, 11)
quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. (Liber Psalmorum 86, 13)
Quoniam dixisti: “In aeternum misericordia aedificabitur”, in caelis firmabitur veritas tua. (Liber Psalmorum 89, 3)
Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam. (Liber Psalmorum 89, 15)
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (Liber Psalmorum 89, 25)
Reple nos mane misericordia tua, et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris. (Liber Psalmorum 90, 14)
Si dicebam: “Motus est pes meus”, misericordia tua, Domine, sustentabat me. (Liber Psalmorum 94, 18)
Quoniam suavis est Dominus; in aeternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. (Liber Psalmorum 100, 5)
qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus; (Liber Psalmorum 103, 4)
Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum; (Liber Psalmorum 103, 11)
Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum, (Liber Psalmorum 103, 17)