Fundar 664 Resultados para: Moses Iosue et Aaron sacerdotem et sacrificium
Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: (Liber Exodus 12, 1)
et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 28)
Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis. (Liber Exodus 12, 31)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo; (Liber Exodus 12, 43)
Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron; (Liber Exodus 12, 50)
Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)
Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine, (Liber Exodus 16, 2)
Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: “Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti; (Liber Exodus 16, 6)
Dixitque Moyses ad Aaron: “Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum”. (Liber Exodus 16, 9)
Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. (Liber Exodus 16, 10)
Dixitque Moyses ad Aaron: “Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras”. (Liber Exodus 16, 33)
Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum. (Liber Exodus 16, 34)