Fundar 71 Resultados para: alii
Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: “Quid vult seminiverbius hic dicere?”; alii vero: “Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse”, quia Iesum et resurrectionem evangelizabat. (Actus Apostolorum 17, 18)
Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis. (Actus Apostolorum 17, 34)
Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent. (Actus Apostolorum 19, 32)
Alii autem aliud clamabant in turba; et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, iussit duci eum in castra. (Actus Apostolorum 21, 34)
Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, (Epistula I ad Corinthios 12, 8)
alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu, (Epistula I ad Corinthios 12, 9)
alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum; (Epistula I ad Corinthios 12, 10)
quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. (Epistula I ad Corinthios 14, 30)
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem; (Epistula ad Hebraeos 11, 35)
alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem; (Epistula ad Hebraeos 11, 36)