Fundar 34 Resultados para: clamor
Ut autem audierunt verba haec, principes virtutis Assyriae sciderunt tunicas suas, et conturbata est anima eorum valde, et factus est clamor et ululatus magnus in medio castrorum. (Liber Iudith 14, 19)
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. (Liber Iob 16, 18)
Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris? (Liber Iob 36, 19)
In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. (Liber Psalmorum 18, 7)
Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. (Liber Psalmorum 102, 2)
boves nostrae crassae. Non est ruina maceriae neque egressus neque clamor in plateis nostris. (Liber Psalmorum 144, 14)
Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus; (Liber I Maccabaeorum 5, 31)
Verba sapientium cum lenitate audiuntur plus quam clamor principis inter stultos. (Liber Ecclesiastes 9, 17)
Resonabat autem inconveniens inimicorum clamor, et flebilis perferebatur vox ploratorum infantium. (Liber Sapientiae 18, 10)
Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Eglaim ululatus eius, et usque ad Beerelim clamor eius. (Liber Isaiae 15, 8)
Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama; inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam clamor cecidit. (Liber Isaiae 16, 9)
Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit. (Liber Isaiae 16, 10)