Fundar 53 Resultados para: et Baal
Dixit ergo Elias prophetis Baal: “Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis”. (Liber I Regum 18, 25)
Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes: “Baal, exaudi nos!”. Et non erat vox, nec qui responderet. Saliebantque in circuitu altaris, quod fecerant. (Liber I Regum 18, 26)
Dixitque Elias ad eos: “Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis!”. Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi. (Liber I Regum 18, 40)
Et relinquam mihi in Israel septem milia: universorum genua, quae non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non osculatum est eum”. (Liber I Regum 19, 18)
servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius. (Liber I Regum 22, 54)
Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius. (Liber II Regum 3, 2)
Congregavit ergo Iehu omnem populum et dixit ad eos: “Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. (Liber II Regum 10, 18)
Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non veniat. Sacrificium enim grande est mihi Baal; quicumque defuerit, non vivet”. Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. (Liber II Regum 10, 19)
Dixitque: “Sanctificate diem sollemnem Baal”. Vocaveruntque. (Liber II Regum 10, 20)
Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum. (Liber II Regum 10, 21)
Dixitque ei, qui erat super vestes: “Profer vestimenta universis servis Baal”. Et protulit eis vestes. (Liber II Regum 10, 22)
Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait cultoribus Baal: “Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal”. (Liber II Regum 10, 23)