Fundar 180 Resultados para: gloriam Salvatorem
Annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. (Liber Psalmorum 97, 6)
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam, (Liber Psalmorum 102, 16)
et mutaverunt gloriam suam in similitudinem tauri comedentis fenum. (Liber Psalmorum 106, 20)
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tua. (Liber Psalmorum 115, 1)
CAPH. Gloriam regni tui dicant et potentiam tuam loquantur, (Liber Psalmorum 145, 11)
LAMED. ut notas faciant filiis hominum potentias tuas et gloriam magnificentiae regni tui. (Liber Psalmorum 145, 12)
Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in luctum. (Liber I Maccabaeorum 1, 40)
Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum. (Liber I Maccabaeorum 2, 51)
Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)
Et factum est, ut viderunt, qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes. (Liber I Maccabaeorum 10, 64)
Et unusquisque colebat terram suam cum pace; et terra dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. 9 Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli. (Liber I Maccabaeorum 14, 8)
Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)