Fundar 70 Resultados para: mandatum
et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 4)
Ipse autem respondens ait illis: “Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 3)
“Magister, quod est mandatum magnum in Lege?”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 36)
hoc est magnum et primum mandatum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 38)
Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum”. (Evangelium secundum Marcum 7, 8)
Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “Quod est primum omnium mandatum?”. (Evangelium secundum Marcum 12, 28)
Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est”. (Evangelium secundum Marcum 12, 31)
At ille respondens dixit patri suo: “Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer; (Evangelium secundum Lucam 15, 29)
et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. (Evangelium secundum Lucam 23, 56)
Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)
Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 57)
quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. (Evangelium secundum Ioannem 12, 49)