Fundar 113 Resultados para: sanctus

  • Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. (Evangelium secundum Lucam 1, 35)

  • Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; (Evangelium secundum Lucam 2, 25)

  • et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi”. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)

  • “Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei”. (Evangelium secundum Lucam 4, 34)

  • Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere”. (Evangelium secundum Lucam 12, 12)

  • et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)

  • Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 26)

  • “Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, (Actus Apostolorum 1, 16)

  • Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi”. (Actus Apostolorum 5, 32)

  • Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum. (Actus Apostolorum 10, 44)

  • Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio. (Actus Apostolorum 11, 15)

  • Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos”. (Actus Apostolorum 13, 2)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina