Fundar 18 Resultados para: somnia
Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 32)
Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis, (Liber Ieremiae 29, 8)
Praecepit autem rex, ut convocarentur harioli et magi et malefici et Chaldaei et indicarent regi somnia sua; qui cum venissent, steterunt coram rege. (Prophetia Danielis 2, 2)
Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt; (Prophetia Ioel 3, 1)
Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor. (Prophetia Zachariae 10, 2)
“Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt; (Actus Apostolorum 2, 17)