Fundar 38 Resultados para: veniam
et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate”. (Prophetia Malachiae 3, 24)
Et ait illi: “Ego veniam et curabo eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 7)
Dicit ad eum mulier: “Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 15)
Dicit ei Iesus: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 22)
Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “Non moritur”, sed: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)
promissionis enim verbum hoc est: “Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius”. (Epistula ad Romanos 9, 9)
scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. (Epistula ad Romanos 15, 29)
veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis? (Epistula I ad Corinthios 4, 21)
Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; (Epistula I ad Corinthios 16, 5)
Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini. (Epistula II ad Corinthios 12, 1)
confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam. (Epistula ad Philippenses 2, 24)