Fundar 97 Resultados para: II Samuel
Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. (Liber I Samuelis 8, 1)
Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. (Liber I Samuelis 8, 6)
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. (Liber I Samuelis 8, 10)
Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. (Liber I Samuelis 8, 21)
Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam. (Liber I Samuelis 8, 22)
Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. (Liber I Samuelis 9, 14)
Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi: iste dominabitur populo meo. (Liber I Samuelis 9, 17)
Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi. (Liber I Samuelis 9, 19)
Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. (Liber I Samuelis 9, 22)
Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, et præcepi ut reponeres seorsum apud te. (Liber I Samuelis 9, 23)
Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit: pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. (Liber I Samuelis 9, 24)
Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul: egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel. (Liber I Samuelis 9, 26)