Fundar 219 Resultados para: Sine
Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. (Epistula II ad Corinthios 11, 9)
tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. (Epistula ad Galatas 3, 4)
Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 11)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)
ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 10)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. (Epistula ad Philippenses 1, 14)
Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: (Epistula ad Philippenses 2, 14)
ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, (Epistula ad Philippenses 2, 15)
Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. (Epistula ad Philippenses 2, 28)
secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. (Epistula ad Philippenses 3, 6)
Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 2)
Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 10)