Fundar 662 Resultados para: Verbum Dei testimonium
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. (Liber Exodus 20, 16)
Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. (Liber Exodus 23, 1)
in qua pones testimonium quod dabo tibi. (Liber Exodus 25, 21)
Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. (Liber Exodus 30, 6)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. (Liber Exodus 33, 17)
Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. (Liber Exodus 40, 18)
ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. (Liber Leviticus 16, 13)
et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus. (Liber Numeri 3, 51)
Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini. (Liber Numeri 4, 41)
Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus. (Liber Numeri 4, 49)
Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi. (Liber Numeri 9, 23)
Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum. (Liber Numeri 14, 20)