Fundar 29 Resultados para: angelis/page/2/page/2
Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ; (Liber Iob 4, 18)
Minuisti eum paulominus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ; (Liber Psalmorum 8, 6)
Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. (Liber Psalmorum 90, 11)
et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 27)
Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 41)
Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. (Evangelium secundum Marcum 8, 38)
Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te: (Evangelium secundum Lucam 4, 10)
Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. (Evangelium secundum Lucam 12, 9)
Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. (Evangelium secundum Lucam 15, 10)
Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. (Evangelium secundum Lucam 16, 22)