Fundar 140 Resultados para: aqua

  • Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. (Prophetia Ezechielis 16, 9)

  • Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum: (Prophetia Danielis 1, 12)

  • Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. (Prophetia Amos 5, 24)

  • Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. (Prophetia Zachariae 9, 11)

  • Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)

  • Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)

  • Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)

  • Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Marcum 1, 8)

  • Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. (Evangelium secundum Marcum 1, 10)

  • respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: (Evangelium secundum Lucam 3, 16)

  • Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 26)

  • et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina