Fundar 860 Resultados para: bello contra sanctos
Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. (Actus Apostolorum 27, 14)
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. (Epistula ad Romanos 1, 26)
qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. (Epistula ad Romanos 4, 18)
Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)
Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ? (Epistula ad Romanos 11, 24)
Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. (Epistula ad Romanos 16, 15)
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? (Epistula I ad Corinthios 6, 1)
De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. (Epistula I ad Corinthios 16, 1)
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. (Epistula II ad Corinthios 8, 4)
Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis. (Epistula II ad Corinthios 9, 1)
Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis (Epistula ad Galatas 2, 7)
Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, (Epistula ad Ephesios 1, 15)