Fundar 159 Resultados para: benedictionem Isaac

  • neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: (Epistula ad Romanos 9, 7)

  • Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. (Epistula ad Romanos 9, 10)

  • Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. (Epistula I ad Corinthios 14, 16)

  • Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam. (Epistula II ad Corinthios 9, 5)

  • Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. (Epistula ad Galatas 4, 28)

  • Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: (Epistula ad Hebraeos 6, 7)

  • Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. (Epistula ad Hebraeos 11, 9)

  • Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: (Epistula ad Hebraeos 11, 17)

  • ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen: (Epistula ad Hebraeos 11, 18)

  • Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. (Epistula ad Hebraeos 11, 20)

  • scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)

  • Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina