Fundar 31 Resultados para: ferrum
Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile. (Liber I Paralipomenon 22, 3)
Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: (Liber I Paralipomenon 29, 2)
Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur. (Liber Iob 28, 2)
reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. (Liber Iob 41, 18)
Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus: (Liber Psalmorum 104, 18)
Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. (Liber Proverbiorum 27, 17)
Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. (Liber Ecclesiastes 10, 10)
Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. (Liber Ecclesiasticus 31, 31)
Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. (Liber Ecclesiasticus 39, 31)
Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam. (Liber Isaiae 60, 17)
Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupti sunt. (Liber Ieremiae 6, 28)
Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs? (Liber Ieremiae 15, 12)