Fundar 11 Resultados para: gigantes

  • Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. (Liber Genesis 6, 4)

  • quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitæ appellant eos Emim. (Liber Deuteronomii 2, 11)

  • Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim, (Liber Deuteronomii 2, 20)

  • Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum. (Liber Iudith 16, 8)

  • Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. (Liber Iob 26, 5)

  • Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus. (Liber Proverbiorum 9, 18)

  • Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)

  • Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti. (Liber Ecclesiasticus 16, 8)

  • Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui ; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. (Liber Isaiae 14, 9)

  • Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. (Liber Isaiae 26, 14)

  • Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. (Liber Baruch 3, 26)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina