Fundar 201 Resultados para: mulier
Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ. (Prophetia Zachariae 5, 7)
Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 20)
At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 22)
Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
Novissime autem omnium et mulier defuncta est. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 27)
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 7)
Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, (Evangelium secundum Marcum 5, 25)
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. (Evangelium secundum Marcum 7, 26)