Fundar 67 Resultados para: onus portare onera
At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. (Evangelium secundum Lucam 11, 46)
Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. (Evangelium secundum Lucam 23, 26)
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. (Evangelium secundum Ioannem 16, 12)
Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? (Actus Apostolorum 15, 10)
Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. (Actus Apostolorum 21, 3)
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. (Epistula ad Galatas 6, 2)
Unusquisque enim onus suum portabit. (Epistula ad Galatas 6, 5)