Fundar 69 Resultados para: universum/page/1/page/4/page/5/page/4/page/4
Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. (Liber Exodus 12, 3)
quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum. (Liber Leviticus 14, 45)
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum. (Liber Leviticus 16, 33)
Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus: percussimusque eos usque ad internecionem, (Liber Deuteronomii 3, 3)
Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël, (Liber Deuteronomii 31, 1)
Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël, (Liber Deuteronomii 32, 45)
et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, (Liber Deuteronomii 34, 2)
Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desæviet. (Liber Iosue 22, 18)
Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei. (Liber Iudicum 6, 35)
sed ex cunctis urbibus, quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent. (Liber Iudicum 20, 14)
Dixit autem Samuel: Congregate universum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. (Liber I Samuelis 7, 5)
Dixit autem Samuel ad universum Israël: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem. (Liber I Samuelis 12, 1)