Fundar 148 Resultados para: Epistle of St. Judas
et ait Judas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis (Liber I Maccabaeorum 4, 8)
et reversus est Judas et exercitus ejus sequens eum (Liber I Maccabaeorum 4, 16)
et Judas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas (Liber I Maccabaeorum 4, 23)
et venerunt in Judæam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Judas cum decem milibus viris (Liber I Maccabaeorum 4, 29)
dixit autem Judas et fratres ejus ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare (Liber I Maccabaeorum 4, 36)
tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta (Liber I Maccabaeorum 4, 41)
et statuit Judas et fratres ejus et universa ecclesia Israël ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum lætitia et gaudio (Liber I Maccabaeorum 4, 59)
et debellabat Judas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna (Liber I Maccabaeorum 5, 3)
ut audivit autem Judas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis (Liber I Maccabaeorum 5, 16)
dixitque Judas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Jonathas ibimus in Galaditin (Liber I Maccabaeorum 5, 17)
et Judas Macchabeus et Jonathas et fratres ejus transierunt Jordanem et abierunt viam trium dierum per desertum (Liber I Maccabaeorum 5, 24)
et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni (Liber I Maccabaeorum 5, 28)