Fundar 379 Resultados para: Populi
tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Cajaphas (Evangelium secundum Matthaeum 26, 3)
adhuc ipso loquente ecce Judas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum ut eum morti traderent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi (Evangelium secundum Marcum 14, 2)
et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi (Evangelium secundum Lucam 1, 10)
sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quæ plangebant et lamentabant eum (Evangelium secundum Lucam 23, 27)
tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores (Actus Apostolorum 4, 8)
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania (Actus Apostolorum 4, 25)
videns vidi adflictionem populi mei qui est in Ægypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Ægyptum (Actus Apostolorum 7, 34)
commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausæ sunt januæ (Actus Apostolorum 21, 30)
et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi (Actus Apostolorum 21, 35)
sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum (Actus Apostolorum 21, 36)