Fundar 130 Resultados para: mendacia lingua dolus
vidit Jesus Nathanaël venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est (Evangelium secundum Ioannem 1, 47)
et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis (Actus Apostolorum 1, 19)
facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes (Actus Apostolorum 2, 6)
et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus (Actus Apostolorum 2, 8)
propter hoc lætatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe (Actus Apostolorum 2, 26)
et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebræa lingua dicens (Actus Apostolorum 21, 40)
cum audissent autem quia hebræa lingua loquitur ad illos magis præstiterunt silentium (Actus Apostolorum 22, 2)
omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare (Actus Apostolorum 26, 14)
scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo (Epistula ad Romanos 14, 11)
qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria (Epistula I ad Corinthios 14, 2)
qui loquitur lingua semet ipsum ædificat qui autem prophetat ecclesiam ædificat (Epistula I ad Corinthios 14, 4)
et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur (Epistula I ad Corinthios 14, 13)