Fundar 7 Resultados para: momenti cultus
in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii ejus ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël (Liber Exodus 27, 21)
hic est cultus filiorum Caath tabernaculum fœderis et sanctum sanctorum (Liber Numeri 4, 4)
hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 4, 28)
fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa (Liber II Paralipomenon 14, 2)
fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini (Liber II Paralipomenon 29, 35)
et erit opus justitiæ pax et cultus justitiæ silentium et securitas usque in sempiternum (Liber Isaiae 32, 17)
quarum sit non extrinsecus capillaturæ aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus (Epistula I Petri 3, 3)